Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.70 Cic. Fam. 13.71 (English) >>Cic. Fam. 13.72

13.71 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). M. CICERO S. D. P. SERVILIO CONLEGAE. multos tibi commendem necesse est, quoniam omnibus nota nostra necessitudo est tuaque erga me benevolentia ; sed tamen etsi omnium causa quos commendo velle debeo, tamen cum omnibus non eadem mihi causa est. T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et omnium itinerum, navigationum, laborum, periculorum meorum socius neque hoc tempore discessisset a me nisi ego ei permisissem. qua re sic tibi eum commendo ut unum de meis domesticis et maxime necessariis. pergratum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.70 Cic. Fam. 13.71 (English) >>Cic. Fam. 13.72

Powered by PhiloLogic